- LYCANTHROPIA
- LYCANTHROPIAGraeca vox, morbum notat, a copia atrae bilis proficiscentem, quo ita homninum depravatur hantasia, ut lupi sibi videantur; aliqui etiam lupino more, oves vel homines, invadere studeant, vide Aeginetam l. 3. c. 16. et Aetium, l. 6. c. 10. Talem se credidit pater Praestantii, apud B. Augustin. de Civ. Dei l. 18. c. 8. Item Boruslus ille, de quo Georg. Sabinus in Ovid. Met. l. 7. Praeterea alius Ioh. Ewichio l. de Nat. sag. memoratus; qui, cum fibi lupus videretur, sub foenum se recipiebat et a rusticis nimis credulis iam coe perat excortari, avidis cognoscere, an non quia λυκάνθρωποι dicantur (vide Plin. l. 8. c. 22.) pellem vertere, pilos interius haberet. Imo et hinc error dimanavit ad alios, etiam supra vulgus sentientes. nam et Lactantius, de animis improrum salcem id sensisse videtur, ut in quos potestatem habeat spiritus malignus, unde in Arte magica verti possint in lupos. Cuiusmodi conversionem non solum agnoscunt, Virg. Ecl. 9. et poetarum alii: sed Plin.quoque l. 8. c. 22. Sed parum ad rem facit, pii ne an impii sintsquorum animae in bestias, ex prisca Pythagoraeorum disciplina, transeant. Omnino enim, ut ex perfecto animali aliud fiat animal perfectum, longe exsuperat vim creatam: quodque Deus creaturis omnibus negavit, id non absque impietate illis adscribitur. Nec obstar consessio propria corum, qui se lupos praedicant: namque et morbo hoc tribuendum, uti dictum: nec pertinaciter inficias ivero, Spiritus malignos, ubi vident se nancisci decipi idoneos (ut fere sunt atrâ bile laborantes) forma interdum lupi apparere; vel veros excitare lupos, qui oves dilanient, aut alia dent damna: interea vero in melancholicis illis, somono sopitis, sic phantasiam dirigere, ut hi omnia sibi agere videantur, quae faciunt lupi, aut daemones formâ lupi adsumptâ. Etiam hoc dari potest, quandoque homines ipsos in dilantatione ovium esse praesentes: quae vulnera sint inflicta lupis, ea illis postea compareant corporis humani partibus ac locis, quae lupinis responddeant. ur dicendum videatur, homines a Daemone lupinâ pelle circumvestiri, aut ex aere non absimile quid circumfundi, perque pellem lupinam, sic membris adaptatam, aut per aeream speciem facile cedentem, ita ictus penetrare, ut reapse iis locis ferro vulnerentur. Vel, si hoc durius creditu est, saltem, dum a Daemone, vel lupis veris, ista fiunt inter pecudes; mali spiritûs alto sopitis somno vulnera similia infligunt domi, quae hi foris credunt accepta, quia, quae foris fierent, in phantasia a Daemone repraesentarentur domi. Utcumque istorum placuerit, extra controversiam poni deber, nec animas humanas in corpora migrate lupina, nec humana corpora in lupina converti. Quae obiectantur, de Nabuchodonosoro, ex Dan. c. 4. 2. 25. 32 et 33. ac c. 5. v. 21. non tam significant, feram factam quam ita efferatum ut in figura humana ferae esset similis, temperamento immutato, corrupta imaginativa, sic ut morbo, eoque Lycanthropiae non absimili, quadrupes sibi videretur, atque eius instar, humani fugiens consortii, manibus et pedibus inter feras diu noctuque sub dio reptaret, gramine etiam vesceretur, pilis et unguibus inhorresceret, nec loquererur, sed potius incondito strideret sono: Quo modo Rupertus Tuicensis Prophetam interpretatus est de Victor. Verbi Dei l. 6. c. ult. Ac seutentiam hanc etiam admittunt, quae de eo legas apud Greg. Mag. in Hiob. l. 5. c. 6. Ubi prius inquit, in irrationale animal versus est. Subicit autem, Quem communem cum hominibus habuit, sensum hominis amisit. Planeque repudianda est sententia, quam Flavio Iosepho, sed perperam, tribuunt Nicolaus Lyranus et Dionys. Carthusian. Item quae de ipso legere est, apud Dorotheum Tyrium in Synps. de vitis ac morte Prophetarum et Apostol. sed supposititium Scriptorem, iudicio eriam Molani, Bellarmini, Possevini: fortasseDorotheum Abbatem Rom. ut visum Baronio ad Martyrol. Rom. Legitur quidem idem apud Epiph. in vita Danielis: Sed nec opusuculum istud, de Prophetarum vita ac interitu, magno illo Salaminis apud Cyprios Episcopo satis dignum. Multa adeo ex Talmudinis hausit incerta, imo falsa: nec eius libelli meminit Theologorum Vett. quispiam, vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 41.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.